previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Itaque quamquam frustra pace bis petita omnia in bellum consilia converterat, victus tamen continentia hostis ad novas pacis condiciones ferendas legatos, cognatorum principes, misit: quos Alexander consilio advocato introduci iussit. [2] E quibus maximus natu: ‘Dareum,’ inquit, ‘ut pacem a te iam hoc tertio peteret, [3] nulla vis subegit, sed iustitia tua et continentia expressit. Matrem, coniugem, liberos eius, nisi quod sine illo sunt, captos esse non sensimus: pudicitiae earum, quae supersunt, curam haud secus quam parens agens reginas appellas, speciem pristinae fortunae retinere pateris. [4] Vultum tuum video, qualis Darei fuit, cum dimitteremur ab eo: et ille tamen uxorem, tu hostem luges. Iam in acie stares, nisi cura te sepulturae eius moraretur. Ecquid mirum est, si tam ab amico animo pacem petit? [5] Quid opus est armis, inter quos odia sublata sunt? Antea imperio tuo finem destinabat Halym amnem, qui Lydiam terminat: nunc, quidquid inter Hellespontum et Euphraten est, in dotem filiae offert, quam tibi tradit. [6] Ochum filium, quem habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et duas virgines filias redde: [7] pro tribus corporibus milia talentum auri precatur accipias. Nisi [p. 81] moderationem animi tui notam haberem, non dicerem hoc esse tempus, quo pacem non dare solum, sed etiam occupare deberes. [8] Respice, quantum post te reliqueris: intuere, quantum petas. Periculosum est praegrave imperium: difficile est enim continere, quod capere non possis. Videsne, ut navigia, quae modum excedunt, regi nequeant? Nescio, an Dareus ideo tam multa amiserit, quia nimiae opes magnae iacturae locum faciunt. [9] Facilius quidem vincere quam tueri: quam, hercule, expeditius manus nostrae rapiunt quam continent! Ipsa mors uxoris Darei admonere te potest, minus iam misericordiae tuae licere, quam licuit.’ [10] Alexander legatis excedere tabernaculo iussis, quid placeret, ad consilium refert. Diu nemo, quid sentiret, ausus est dicere incerta regis voluntate: [11] tandem Parmenio antea suasisse ait, ut captivos apud Damascum redimentibus redderet: ingentem pecuniam potuisse redigi ex his, qui multi vincti virorum fortium occuparent manus. [12] Et nunc magnopere censere, ut unam anum et duas puellas, itinerum agminumque inpedimenta, [13] XXX milibus talentum auri permutaret. Opimum regnum occupare posse condicione, non bello, nec quemquam alium inter Histrum et Euphraten possedisse terras ingentiore spatio intervalloque discretas. Macedoniam quoque potius respiceret, quam Bactra et Indos intueretur. [14] Ingrata oratio regi fuit: itaque ut finem dicendi fecit: ‘Et ego,’ inquit, [p. 82]pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenion essem: nunc Alexander de paupertate securus sum et me non mercatorem memini esse, sed regem. [15] Nihil quidem habeo venale, sed fortunam meam utique non vendo. [16] Captivos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus.’ Introductis deinde legatis ad hunc modum respondit: ‘Nuntiate Dareo me, quae fecerim clementer et liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae meae. [17] [18] Bellum cum captivis et feminis gerere non soleo: armatus sit oportet, quem oderim. Quodsi saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan, an darem. Verum enimvero, cum modo milites meos litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem meam pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor veneficus. Condiciones vero pacis, quas adfertis, si accepero, victo rem eum faciunt. [19] Quae post Euphraten sunt, liberaliter donat. Ubi igitur me adeatis, nempe obliti estis: nempe ultra Euphraten sum. Liberalissimum ergo dotis, quam promittit, terminum castra mea transeunt. [20] Hinc me depellite, ut sciam vestrum esse, quo ceditis. Eadem liberalitate dat mihi filiam suam: nempe quam scio alicui servorum eius nupturam. [21] Multum vero mihi praestat, si me Mazaeo generum praeponit! Ite, nuntiate regi vestro et, quae amisit, [p. 83] et, quae adhuc habet, praemia esse belli: hoc regente utriusque terminos regni, id quemque habiturum, quod proximae lucis adsigntura fortuna est.’ [22] Legati respondent, cum bellum in animo sit, facere eum simpliciter, quod spe pacis non frustraretur. Ipsos petere, ut quam primum dimittantur ad regem: eum quoque bellum parare debere. Dimissi nuntiant adesse certamen.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ISTHMIA
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: